Servius in Aeneida I, 1-2

 

1.                   ARMA multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit, omnes tamen inania sentire manifestum est, cum eum constet aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eius vita monstratum est. per 'arma' autem bellum significat, et est tropus metonymia. nam arma quibus in bello utimur pro bello posuit, sicut toga qua in pace utimur pro pace ponitur, ut Cicero cedant arma togae, id est bellum paci. * [[alii ideo 'arma' hoc loco proprie dicta accipiunt, primo quod fuerint victricia, secundo quod divina, tertio quod prope semper armis virum subiungit, ut arma virum que ferens et arma acri facienda viro]] *.

ARMA VIRVM QVE figura usitata est ut non eo ordine respondeamus quo proposuimus; nam prius de erroribus Aeneae dicit, post de bello. hac autem figura etiam in prosa utimur. sic Cicero in Verrinis nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumento que suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit. [[non nulli autem hyperbaton putant, ut sit sensus talis 'arma virum que cano, genus unde Latinum Albani que patres atque altae moenia Romae', mox illa revoces 'Troiae qui primus ab oris'; sic enim causa operis declaratur, cur cogentibus fatis in Latium venerit. et est poeticum principium professivum 'arma virum que cano', invocativum 'Musa mihi causas memora', narrativum 'urbs antiqua fuit'. et professivum quattuor modis sumpsit: a duce 'arma virum que cano', ab itinere 'Troiae qui primus ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis successu 'genus unde Latinum']].

VIRUM quem non dicit, sed circumstantiis ostendit Aeneam. [[et bene addidit post 'arma' 'virum', quia arma possunt et aliarum artium instrumenta dici, ut Cerealia que arma]].

CANO polysemus sermo est. tria enim significat: aliquando laudo, ut regem que canebant; aliquando divino, ut ipsa canas oro; aliquando canto, ut in hoc loco. nam proprie canto significat, quia cantanda sunt carmina.

TROIAE Troia regio est Asiae, Ilium civitas Troiae; plerumque tamen usurpant poetae et pro civitate vel regionem vel provinciam ponunt, ut Iuvenalis et flammis Asiam ferro que cadentem. [[Probus ait Troiam Graios et Aiax non debere per unam i scribi]].

QUI PRIMVS quaerunt multi, cur Aeneam primum ad Italiam venisse dixerit, cum paulo post dicat Antenorem ante adventum Aeneae fundasse civitatem. constat quidem, sed habita temporum ratione peritissime Vergilius dixit. namque illo tempore, quo Aeneas ad Italiam venit, finis erat Italiae usque ad Rubiconem fluvium: cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis. unde apparet Antenorem non ad Italiam venisse, sed ad Galliam cisalpinam, in qua Venetia est. postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit errorem. plerique tamen quaestionem hanc volunt ex sequentibus solvi, ut videatur ob hoc addidisse Vergilius 'ad Lavina litora', ne significaret Antenorem. melior tamen est superior expositio.

[[PRIMVS [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, (ut) tu que o, cui prima furentem fundit equum magno tellus percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit. vel laudative 'primus', ut primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis.

AB ORIS speciem pro genere; nam oras terras generaliter debemus accipere. sane praepositionem mutavit, nam 'ex oris' melius potuit dicere]].

2.         ITALIAM ars quidem hoc exigit, ut nominibus provinciarum praepositiones addamus, civitatum numquam. tamen plerumque perverso ordine lectum est; nam ecce hoc loco detraxit provinciae praepositionem dicens 'Italiam venit' [[pro ad Italiam venit]]. Tullius in Verrinis ea die Verres ad Messanam venit pro Messanam venit. sane sciendum est usurpari ab auctoribus, ut vel addant vel detrahant praepositiones; namque ait Vergilius silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti pro in silvis. ut ergo illic detraxit loco praepositionem, sic hic provinciae. et est figura. Italia autem pars Europae est. Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit Italiam. ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium, manifestum est, sicut ipse alio loco dicit Siculi veteres que Sicani et gentes venere Sicanae saepius. [[sane 'Italiam' i contra naturam producta est, cum sit natura brevis]].

FATO PROFVGVS 'fato' ad utrumque pertinet, et quod fugit, et quod ad Italiam venit. et bene addidit 'fato', ne videatur aut causa criminis patriam deseruisse, aut novi imperii cupiditate. profugus autem proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. multi tamen ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes, non dicantur profugi, sed exules. sed utrumque falsum est. nam et profugus lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucano profugi que a gente vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis, et exul qui adhuc vagatur, ut in Sallustio qui nullo certo exilio vagabantur: adeo exilium est ipsa vagatio. [[quidam hic 'profugus' participium volunt. sane non otiose fato profugum, dicit Aeneam, verum ex disciplina Etruscorum. est enim in libro qui inscribitur litterae iuris Etruriae scriptum vocibus Tagae, eum qui genus a periuris duceret, fato extorrem et profugum esse debere. porro a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi ait satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae]].

LAVINIA QVE VENIT LITORA haec civitas tria habuit nomina. nam primum Lavinum dicta est a Lavino, Latini fratre; postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio post fratris mortem civitatem augeret; postea Lavinium a Lavinia, uxore Aeneae. ergo 'Lavina' legendum est, non 'Lavinia', quia post adventum Aeneae Lavinium nomen accepit, et aut Lavinum debuit dicere, sicut dixit, aut Laurentum. quamvis quidam superfluo esse prolepsin velint. [[sane bene addidit 'Lavina', ut ostenderet ad quam partem Italiae venisset Aeneas, quia et multi alii eo tempore ad Italiam venerant, ut Capys, qui Capuam, Polites, qui Politorium condiderunt]].

3.         LITORA Laurolavinium constat octo milibus a mari remotam. nec nos debet fallere quia dixit 'Lavinia litora'. litus enim dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quarto cui litus arandum, cum per naturam litus arari non possit. ergo scire debemus, litus posse et terram dici. [[Fabius Maximus annalium primo tum Aeneas aegre patiebatur in eum devenisse agrum, macerrimum litorosissimum que]].