Cicero: laus philosophiae
O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum ! Quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset ? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totusque tradimus.
Est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti immortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti ?
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes, V,2,5
indagatrix: naspeurster
dissipatus: verspreid, verstrooid
domicilium: woonplaats
communio: gemeenschap
disciplina: beschaving
bene: wordt verklaard door ‘ex praeceptis’
et: verklarend: "namelijk"